# Sententiae Libri III 3.1.371-383

Isidore of Seville, Sententiae Libri III, Book 3, lines 3.1.371-3.1.383. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/sententiae-libri-iii/3.1.371

15.5. Sicut sepultus ab omni negotio terreno priuatur, ita et contemplatione uacans ab omni occupatione actuali auertitur. Et sicut ab actuali uita conscendentes in contemplationis quiete sepeliuntur, ita ab actione saeculi recedentes eos uita actiua in se quasi sepeliendo suscipit; ac per hoc uitae mundanae actiua uita et uitae actiuae contemplatiua sepulchrum est.
15.6. Viri sancti, sicut a secreto contemplationis egrediuntur ad publicum actionis, ita rursus ab actionis manifesto ad secretum contemplationis intimae reuertuntur, ut intus Deum laudent, ubi acceperunt unde foris ad eius gloriam operantur.
15.7. Sicut aquilae moris est semper oculum in radium solis infigere nec deflectere, nisi escae solius obtentu, ita et sancti a contemplatione ad actualem uitam interdum reflectuntur considerantes illa summa sic esse utilia ut tamen ista humilia sint paululum nostrae indigentiae necessaria.
15.8. In actiuae uitae genere humana intentio perseueranter incedit; in contemplatione autem sese per interualla resumit, quia diuturnitate contemplandi lassatur.
15.9. Visio animalium in Ezechielo quae ibant et non reuertebantur pertinet ad uitae actiuae perseuerantiam; et iterum ea animalia quae ibant et reuertebantur pertinent ad contemplatiuae uitae mensuram, in qua dum quisque intenderit, sua reuerberatus infirmitate reflectitur; atque iterum renouata intentione, ad ea unde descenderat rursus erigitur. Quod fieri in actiua uita non potest, de qua si quisque reflectat, uel ad modicum, statim uitiorum excipitur luxu.
15.10. Oculum dextrum scandalizantem quem euelli Dominus praecepit, uita contemplatiua est. Duo oculi in facie, actiua uita et contemplatiua in homine. Qui igitur per contemplationem docebit errorem, melius si euellit contemplationis oculum, seruans sibi unum uitae actualis obtutum, ut sit utilius illi per simplicem actionem ire ad uitam, quam per contemplationis errorem mitti in gehennam.
15.11. Saepe mens ad summa ab imis erigitur, et saepe a summis ad infima pondere carnis inclinata reflectitur.

---

Isidore of Seville, SENTENTIAE LIBRI III. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
