# Sententiae Libri III 3.1.385-401

Isidore of Seville, Sententiae Libri III, Book 3, lines 3.1.385-3.1.401. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/sententiae-libri-iii/3.1.385

15.12. Multos Deus ex carnalibus sua gratia uisitat, et ad contemplationis fastigium eleuat. Multosque a contemplatione iusto iudicio deserit et lapsos in terrenis operibus derelinquit.
XVI. De contemptoribus mundi.
16.1. Ea quae saeculi amatoribus cara sunt, sancti uelut aduersa refugiunt, plusque aduersitatibus mundi gaudent quam prosperitatibus delectantur.
16.2. Alienos esse a Deo quibus hoc saeculum ad omne commodum prosperatur. Seruis autem Dei cuncta huius mundi contraria sunt, ut dum ista aduersa sentiunt, ad caeleste desiderium ardentius excitentur.
16.3. Magna apud Deum refulget gratia, qui huic mundo contemptibilis fuerit. Namreuera necesse est ut quem mundus odit diligatur a Deo.
16.4. Sanctos uiros in hoc saeculo peregrinos esse et hospites; unde et reprehenditur Petrus quod tabernaculum in monte fieri cogitauit, quia sanctis in hoc mundo tabernaculum non est, quibus patria et domus in caelo est.
16.5. Sancti uiri ideo contemnere cupiunt mundum, et motum mentis ad superna reuocare, ut ibi se recolligant unde defluxerunt, et inde se subtrahant ubi dispersi sunt.
16.6. Iusti qui rebus honoribusque ac uitae blandimentis renuntiant, proinde se ab omni terrena possessione mortificant, ut Deo uiuant; ideoque saeculi huius blanditias calcant, ut ualidiores ad uitam illam de huius uitae mortificatione consurgant. Cuncta quippe temporalia, quasi herbae uirentes, arescunt et transeunt, ideoque pro aeternis rebus, quae numquam arescunt, recte ista Dei seruus contemnit, quia in eis stabilitatem non aspicit.
16.7. Qui post renuntiationem mundi ad supernam patriam sanctis desideriis inhiat, ab hac terrena intentione quasi quibusdam pinnis subleuatus erigitur, et in quo lapsus erat per gemitum conspicit et ubi peruenerit cum gaudio magno intendit. Qui uero, a contemplationis requie reflexus, in curis huius saeculi incidit, si ad memoriam sui reuertatur, protinus ingemiscit, quantumque fuerint tranquilla quae perdidit,et quam confusa sint in quibus cecidit, ex ipsa laboris sui difficultate cognoscit. Quid enim in hac uita laboriosius quam terrenis desideriis aestuare? Aut quid hic securius quam huius saeculi nihil adpetere? Qui enim hunc mundum diligunt, turbulentis eius curis et sollicitudinibus conturbantur. Qui autem eum odiunt nec sequuntur, internae quietis tranquillitate fruentes, futurae pacis requiem, quam illuc expectant, hic quodammodo habere iam inchoant.

---

Isidore of Seville, SENTENTIAE LIBRI III. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
