# Sententiae Libri III 3.1.527-545

Isidore of Seville, Sententiae Libri III, Book 3, lines 3.1.527-3.1.545. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/sententiae-libri-iii/3.1.527

24.3. Omnia possunt a simplicibus uitia perpetrari, simulatio uero et hypocrisis non committitur nisi a male astutis per calliditatem ualentibus uitia sub specie uirtutum celare et non ueram sanctitatem obicere.
24.4. Sancti non solum gloriam supra modum suum omnino non appetunt, sed etiam hoc ipsud uideri refugiunt quod esse meruerunt. Hypocritae autem, malitiae suae occulta tegentes ante oculos hominum, quadam innocentiae sanctitate se uestiunt, ut uenerentur. Quibus bene diuina uoce dicitur: Vae uobis, hypocritae, quia similes facti estis sepulchris dealbatis, quae foris quidem apparent hominibus speciosa, intus uero plena sunt ossibus mortuorum! Ita et uos foris quidem apparetis hominibus iusti, intus uero pleni estis auaritia et iniquitate!
24.5. Dupliciter damnantur hypocritae, siue pro occulta iniquitate, siue pro aperta simulatione. Ex illud enim condemnantur quia iniqui sunt; ex istud quia ostendunt quod non sunt.
24.6. Non semper latent hypocritae; nam etsi in principio sui quidam non pateant, prius tamen quam uita eorum finiatur, quam simulate uixerint deteguntur. Omne enim sincerum permanet, nam quae simulata sunt diuturna esse non possunt.
24.7. Non eorum desperanda est salus qui adhuc aliquid terrenum sapiunt, dum possint et in occultis agere unde iustificentur. Hii enim meliores sunt hypocritis, eo quodmalisint in aperto, et in occulto boni; hypocritae uero in occultomalisunt, et boni se palam ostendunt.
24.8. Hypocritam iustus arguere prohibetur, ne deterior castigatus existat, dicente Salomone: Noli arguere derisorem, ne oderit te.
XXV. De invidia.
25.1. Liuor alieni boni suum punit auctorem. Namunde bonus proficit, inde inuidus contabescit.
25.2. Homines praue uiuentes, sicut de bonorum lapsibus gratulantur, ita de eorum recte facta bonique persuerantia confunduntur.
25.3. Inuidus membrum est diaboli, cuius inuidia mors introiuit in orbem terrarum, sicut et superbus membrum est diaboli, de quo scriptum est: Omne sublime uidet, et ipse est rex super omnes filios superbiae.

---

Isidore of Seville, SENTENTIAE LIBRI III. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
