# Sententiae Libri III 3.1.593-617

Isidore of Seville, Sententiae Libri III, Book 3, lines 3.1.593-3.1.617. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/sententiae-libri-iii/3.1.593

28.6. Plerumque diligit in alio homo quod odit in se, utpote in infantibus. Amamus enim quandam eorum ignauiam, et tamen odimus quia ignaui esse nolumus. Sic lapides, equos et cetera, quae licet diligimus, sed tamen nolumus hoc esse, etiam si possimus.
XXVIIII. De fictis amicitiis.
29.1. Cito per aduersa fraudulentus patet amicus; nam in prosperitate incerta est amicitia, nec scitur utrum persona an felicitas diligatur.
29.2. Saepe per simulationem amicitia colitur, ut qui non potuit aperte decipere, decipiat fraudulenter.
29.3. Tunc quisque magis fit pietati iustitiaeque diuinae contrarius, quando despicit amicum aliqua aduersitate percussum. Qua in re et sibi occasionem mercedis tollit, et erga percussionem proximi crudelis existit: ueluti actum est inter Eleazarum ulcerosum diuitemque superbum. Per aduersa igitur et prospera conprobatur, si utique uere diligatur Deus et proximus, quia, dum aduersa procedunt, amicus fraudulentus detegitur, statimque despicit quem se diligere simulauit.
29.4. Amicitia certa nulla ui excluditur, nullo tempore abolitur; ubicumque enim se uerterit tempus, illa firma est.
29.5. Rari sunt qui usque in finem existant cari. Nammultos a caritate aut aduersitas temporis, aut contentio qualibet actionis auertit.
29.6. Saepe et per honorem quorundam mutantur et mores; et quos ante conglutinatos caritate habuerunt, postquam ad culmen honoris uenerint, amicos habere despiciunt.
XXX. De amicitia munere orta.
30.1. Inter ueros, amicitia ex beneuolentia oritur; inter fictos, beneficio adiungitur.
30.2a. Non sunt fideles in amicitia, quos munus non gratia copulat. Namcito deserunt, nisi semper acceperint. Dilectio enim quae munere glutinatur, eodem suspenso dissoluitur.
30.2b. Illa uera est amicitia quae nihil quaerit ex rebus amici, nisi solam beneuolentiam, scilicet ut gratis amet amantem.
30.3. Plerumque amicitia ex necessitate uel indigentia nascitur, ut sit per quem quisque quod desiderat consequatur. Ille autem eam ueraciter quaerit, qui nihil egendo eam appetit. Namilla ex inopia breuis est et fugata, ista pura atque perpetua.

---

Isidore of Seville, SENTENTIAE LIBRI III. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
