Latin
Book 3, lines 3.1.619-3.1.637
Isidore of Seville, Sententiae Libri III 3.1.619-637
Not analysed yet
XXXI. De malorum concordia.
31. 1. Amicitia in rebus tantum bonis habenda est; nam qui eam in malo utuntur, non sibi amici, sed inimici existunt.
31. 2. Concordiam malorum contrariam esse bonorum, et sicut optandum est ut boni pacem habeant inuicem, sic optandum utmaliinuicem sint discordes. Vnanimitatem quippe malorum bonorum esse contrariam Paulus apostolus adprobat, qui malos contra se diuidit, quos in necem suam concordasse conspexit. Inde et in lege, mare rubrum, hoc est malorum hominum concordia diuiditur, ut electorum uia tendens ad beatitudinem non inpediatur. Inpeditur autem iter bonorum, si mare, hoc est unitas, non diuiditur iniquorum.
XXXII. De correptione fraterna.
32. 1. Non debet uitia aliena corripere qui adhuc uitiorum contagionibus seruit. Inprobum est enim arguere quemquam in alio quod adhuc reprehendit in semetipso.
32. 2. Qui ueraciter fraternam uult corripere ac sanare infirmitatem, talem se praestare fraternae utilitati studeat, ut eum quem corripere cupit humili corde admoneat, et hoc faciens ex conpassione quasi communis periculi, ne forte et ipse subiciatur temptationi.
32. 3. Sicut uiri spiritales alieni peccati emendationem expectant, ita proterui delinquentibus deridendo insultant, et quantum in ipsis est, eos insanabiles putant, nec declinant cor ad conpatiendi misericordiam, sed superbientes detestantur atque blasphemant.
32. 4. Nonnumquam accidit ut inter amicos aliqua redargutionis enutrita discordia maiorem postea caritatem parturiat, utpote cum corriguntur ea quae displicere in amico uidentur; et hoc quidem primum non sine quadam aemulatione admonitus suscipit, sed correctus postmodum gratias agit. At contra multi pro parua laesione uim caritatis rescindunt, et ab amore dilectionis sese perenniter retrahunt.
32. 5. Plerique correptionem suam officium caritatis existimant. Plerique uero hoc ipsud quod ex caritate corripiuntur ad iniuriae contumeliam trahunt. Vnde occurrit et euenit ut ex eo deteriores efficiantur, per quo emendari oboediendo potuerunt.
32. 6. Salubriter accipiunt iusti, quotiens de suis excessibus arguuntur; superflua autem est humilitas eorum qui se gessisse accusant quae non admiserunt. Qui uero sine adrogantia bona facta sua pronuntiat, procul dubio nequaquam peccat.