# Sententiae Libri III 3.1.639-655

Isidore of Seville, Sententiae Libri III, Book 3, lines 3.1.639-3.1.655. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/sententiae-libri-iii/3.1.639

32.7. Est quorundam excusatio peruersorum, qui, dum pro suis facinoribus arguuntur, uerba iustorum pro censura declinanda abiciunt, seruantes se diuino iudicio, quo puniendi sunt durius, dum temporaliter contemnunt iudicari se ab hominibus.
32.8. Iniquis molesta est ueritas, et amara disciplina iustitiae; nec delectantur nisiplacentiapropriae inbecillitatis; iniustitiae fecundi, steriles ueritati, caeci ad contuendam lucem et oculati ad tenebrarum aspiciendum errorem.
32.9. Corda reproborum lubrica sunt ad male consentiendum et fluxa; ad bene consentiendum durissima.
32.10. Probat Salomon et iusti emendationem correpti et stulti obstinationem admoniti dicens: Doce iustum et festinabit accipere. De stulto autem ait: Qui erudit derisorem, ipse sibi facit iniuriam.
32.11. Nonnullos esse prauitatis homines, qui dum ipsi a malo corrigi neglegunt, correptorum falsa criminatione detractant; et ad sui sceleris solatium usurpant, si, uel falso, conpererint quod ad infamiam bonorum obiciant, sicut est illud ex Salomone: Bona in malum conuertit impius, et electis inponit maculam. Vae autem illi qui et suam rennuit uitam corrigere, et bonorum non desinit detractare.
32.12. Pleriquemalisimiles sibi in malum defendunt, et patrocinio suo prauos contra correctionem bonorum suscipiunt, ne unde displicent emendentur, adicientes in se aliena delicta, ut non tantum de suismalis, sed etiam et de aliorum facinorilus puniantur, quorum peccata defendunt.
XXXIII. De praepositis ecclesiae.
33.1. Vir ecclesiasticus et crucifigi mundo per mortificationem propriae carnis debet, et dispensationem ecclesiastici ordinis, si ex Dei uoluntate prouenerit, nolens quidem, sed humilis gubernandam suscipiat.
33.2. Multis intercipit Satanas fraudibus eos qui uitae ei sensus utilitate praestantes, praeesse et prodesse aliis nolunt, et, dum eis regimen animarum inponitur, rennuunt, consultius arbitrantes otiosam uitam degere quam lucris animarum insistere. Quod tamen decepti agunt per argumentum diaboli fallentis eos per speciem boni, ut, dum illos a pastorali officio retrahit, nequaquam proficiant qui eorum uerbis atque exemplis instrui poterant.

---

Isidore of Seville, SENTENTIAE LIBRI III. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
