Latin
Book 3, lines 3.1.657-3.1.671
Isidore of Seville, Sententiae Libri III 3.1.657-671
Not analysed yet
33. 3. Sancti uiri nequaquam occupationum saecularium curas appetunt, sed occulto ordine sibi superinpositas gemunt, et quamuis illas per meliorem intentionem fugiant, tamen per subditam mentem portant. Quas quidem summopere, si liceat, uitare festinant, sed timentes occultam dispensationem Dei, suscipiunt quod fugiunt, exercent quod uitare noscuntur. Intrant enim ad cor, et ibi consulunt quid uelit occulta uoluntas Dei: seseque subditos debere esse summis ordinationibus cognoscentes, humiliant ceruicem cordis iugo diuinae dispensationis.
XXXIIII. De indignis praepositis.
34. 1. Non sunt promouendi ad regimen ecclesiae qui adhuc uitiis subiacent. Hinc est quod praeceptum est Dauid non aedificare uisibile templum quia sanguinum uir belli frequentia esset. Qua figura illi spiritaliter admonentur qui adhuc corruptioni sunt dediti, ne templum aedificent, hoc est ecclesiam docere praesumant.
34. 2. Non debet honoris ducatum suscipere qui nescit subiectos tramite uitae melioris praeire. Neque enim quisque ad hoc praeficitur ut subditorum culpas corrigat, et ipse uitiis seruiat.
34. 3a. Qui regimen sacerdotii contendit appetere, ante in se discutiat si uita honori sit congrua; quod si non discrepat, humiliter ad id quod uocatur accedat. Reatum quippe culpae geminat, si quisque cum culpa ad sacerdotale culmen aspirat.
34. 3b. [Heu me miserum inexplicabilibus nodis astrictum; si enim susceptum regimen ecclesiastici ordinis retentem, criminis conscius timeo; si deseram, ne deterior sit culpa susceptum gregem relinquere, amplius reformido; undique miser metuo et in tanto rei discrimine quid sequar ignoro.]
34. 4. Vniuscuiusque casus tanto maioris est criminis quanto, priusquam caderet, maioris erat uirtutis. Praecedentium namque magnitudo uirtutum crescit ad cumulum sequentium delictorum.
34. 5. Plerique sacerdotes suae magis utilitatis causa quam gregis praeesse desiderant, nec ut prosint praesules fieri cupiunt, sed magis ut diuites fiant, et honorentur. Suscipiunt enim sublimitatis culmen non pro pastorali regimine, sed pro solius honoris ambitione, atque abiecto opere dignitatis, solam nominis appetunt dignitatem.