# Sententiae Libri III 3.1.673-693

Isidore of Seville, Sententiae Libri III, Book 3, lines 3.1.673-3.1.693. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/sententiae-libri-iii/3.1.673

34.6. Dummalisacerdotes, Deo ignorante, non fiant, tamen ignorantur a Deo, ipso per prophetam testante:Principesextiterunt, sed non cognoui. Sed hic nescire Dei reprobare est, nam Deus omnia nouit.
XXXV. De indoctis praepositis.
35.1a. Sicut iniqui et peccatores ministerium sacerdotale adsequi prohibentur, ita indocti et inperiti a tali officio retrahuntur. Illi enim exemplis suis uitam bonorum corrumpunt; isti sua ignauia iniquos corrigere nesciunt. Quid enim docere poterunt, quod ipsi non didicerunt?
35.1b. Desinat locum docendi suscipere qui nescit docere. Ignorantia quippe praesulum uitae non congruit subiectorum: Caecus enim si caeco ducatum praebeat, ambo infoueam cadunt.
35.2. Sacerdotes indoctos per Esaiam prophetam Dominus inprobat: Ipsi, inquit, pastores ignorauerunt intellegentiam, et iterum: Speculatores caeci omnes, id est inperiti episcopi, nescierunt, inquit, uniuersi canes muti, non ualentes latrare, hoc est plebes commissas non ualentes resistendomalisper uerbum doctrinae defendere.
XXXVI. De doctrina et exemplis praepositorum.
36.1. Tam doctrina quam uita clarere debet ecclesiasticus doctor. Namdoctrina sine uita adrogantem reddit, uita sine doctrina inutilem facit.
36.2. Sacerdotis praedicatio operibus confirmanda est, ita ut, quod docet uerbo, instruat exemplo. Vera est enim illa doctrina quam uiuendi sequitur forma. Namnihil turpius est quam si bonum quod quisque sermone praedicat explere opere neglegat. Tunc enim praedicatio utiliter profertur, quando efficaciter adimpletur.
36.3. Vnusquisque doctor et bonae actionis et bonae praedicationis habere debet studium; nam alterum sine altero non facit perfectum, sed praecedet iustus bene agere, ut sequenter possit bene docere.
36.4.[Omnis utilis doctor plebibus subiectis ita praestare se debet, atque insistere doctrinae, ut quanto claret uerbo tanto clarescat et merito. Namquod apostolus Timotheo praecipit cum omni imperio docere, non hortatur ad tumorem superbiae, sed ad bonae uitae auctoritatem, uidelicet ne libertatem perderet praedicandi si bene doceret, et male uiueret. Vnde et Dominus: Qui soluerit unum ex mandatis minimis, et sic docuerit, minimus erit in regno caelorum; uides quod auctoritatem magisterii caret, qui quod docet non facit.]
36.5. Sicut in numisma metallum, et figura, et pondus inquiritur, ita in omni doctore ecclesiastico quid sequatur, quid doceat, quomodo uiuat. Per qualitatem igitur metalli, doctrina, per figuram, similitudo patrum, per pondus, humilitas designatur. Qui ergo ab his tribus discrepauerit non metallum, sed terra erit.

---

Isidore of Seville, SENTENTIAE LIBRI III. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
