# Sententiae Libri III 3.1.695-715

Isidore of Seville, Sententiae Libri III, Book 3, lines 3.1.695-3.1.715. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/sententiae-libri-iii/3.1.695

XXXVII. De his qui bene docent et male vivunt.
37.1. Interdum doctoris uitio etiam ipsa uerax doctrina uilescit, et qui non uiuit sicut docet, ipsam quam praedicat ueritatem contemptibilem facit.
37.2. Arcus peruersus est lingua magistrorum docentium bene et uiuentium male. Et ideo quasi ex peruerso arcu sagittam emittunt, dum suam prauam uitam propriae linguae ictu confodiunt.
37.3.[Qui diuina praedicant et ex eius praedicationis dignitate uiuere rninus curant, habentes uerbum Dei in ore et in opere non habentes, multa et bene docentes, nihil autem operantes imitantur Balaam hariolum qui corruens opere, apertos oculos habuit ad contuendam lucem doctrinae.]
37.4. Qui bene docet et male uiuit, tamquam aes aut cymbalum sonum facit aliis, ipse tamen sibi manet insensualis.
37.5. Qui bene docet et male uiuit, quod docet bene, uiuentibus proficit; quod uero male uiuit, seipsum occidit; sicut sacerdos qui, si digne se agit ut sacerdotem decet ministerium eius, et ipsi et aliis utilis est; indigne autem uiuens, aliis quidem utilis est loquendo, se autem interficit praue uiuendo. Ac per hoc, quod in illo mortuum est, proprium eius est; quod uero uiuit in eo, id est sacrum ministerium, quod est uitae, alienum est.
37.6. Qui bene docet et male uiuit uidetur ut cereus aliis, dum bonum exponit, lucem praestare, se uero inmalissuis consumere atque extinguere.
37.7. Qui bene docet et male uiuit, uidetur bonum malo coniungere, lucem tenebris permiscere, ueritatem mendacio mutare.
XXXVIII. De exemplis pravorum sacerdotum.
38.1. Saepe per quos iustitia docetur, per ipsos peccati morbus inrepit et mors ad plebes pertransit, scilicet uel dum mala docent, uel dum faciunt praua.
38.2. Plerique sacerdotes et clerici praue uiuentes, forma ceteris in malum existunt, qui in bonis exemplum esse debuerunt. Hii enim quoscumque exemplo malae conuersationis suae perdunt, de illis rationem sine dubio reddituri sunt.

---

Isidore of Seville, SENTENTIAE LIBRI III. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
