# Sententiae Libri III 3.1.717-727

Isidore of Seville, Sententiae Libri III, Book 3, lines 3.1.717-3.1.727. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/sententiae-libri-iii/3.1.717

38.3. Ex carnalium praepositorum exemplo, plerumque fit uita deterior subditorum, et plebis merito fiunt tales sacerdotes, qui exemplo deteriori populum destruant, non aedificent. Ex merito enim plebis nonnumquam episcopi deprauantur, quatenus procliuius corruant qui sequuntur.
38.4. Capite languente, cetera corporis membra inficiuntur. Vnde et scriptum est: Omne caput languidum, et omne cor moerens, a planta pedis usque ad uerticem, non est in eo sanitas. Caput enim languidum doctor est agens peccatum, cuius malum ad corpus peruehitur, dum eo uel peccante, uel praue docente, pestifer languor ad plebes subiectas transfertur.
38.5. Deteriores sunt qui siue doctrinis seu exemplis uitam moresque bonorum corrumpunt his qui substantias aliorum praediaque diripiunt; hii enim ea quae extra nos sunt, sed tamen nostra sunt, auferunt; corruptores uero morum proprie nos ipsos decipiunt, quoniam diuitiae hominum mores eorum sunt. Multum ergo distant damna morum a damnis temporalium rerum, dum ista extra nos sint, mores uero in nobis.
XXXVIIII. De praepositis carnalibus.
39.1a. Prouidentia plerumque diuini consilii ordinantur praepositi mundana et exteriora sectantes, ut, dum temporalibus rebus se totos inpendunt, spiritales tuitiorem uitam contemplationis exerceant.
39.1b-3. Quia dura sunt quiete uiuere uolentium sarcina curarum episcopalium, prouidet saepe Deus curis deditos saecularibus ad susceptionem regiminis ut, dum hii exteriora sine taedio procurant, spiritales rebus interioribus sine inpedimento rerum terrenarum deseruiant. � Dei ergo ordinem accusat a quo instituuntur, qui episcopos condemnat dum minus spiritalia, sed magis terrena sectantur. Ex diuini enim tabernaculi dispositione, ob iniurias mundi ferendas et turbines, quosdam institui episcopos saecularibus curis insistentes, ut hii qui interius superna desiderant, nullo terreno obsistente negotio, liberius hoc quod amant intendant. � Non est itaque iudicandus a plebe rector inordinatus, dum magis nouerint populi sui fuisse meriti peruersi regimen suscepisse pontificis. Nampro meritis plebium disponitur a Deo uita rectorum, exemplo Dauid peccati ad conparationem principum qui ex merito plebis praeuaricantur.

---

Isidore of Seville, SENTENTIAE LIBRI III. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
