Latin
Book 3, lines 3.1.729-3.1.743
Isidore of Seville, Sententiae Libri III 3.1.729-743
Not analysed yet
39. 4-6. Sententia damnantur Cham filii Noe, qui suorum praepositorum culpas in publico produnt; sicut Cham, qui patris pudenda non operuit, sed deridenda monstrauit. Habituri Sem meritum et Iapheth, qui reuerenter operiunt quae patres suos excessisse cognoscunt, si tamen patrum facta non diligant, sed tantum operiant nec imitentur. Namsunt qui praepositos suos peruerse iudicant, dum terrenis studiis eos plus uiderint esse intentos, si uel parum iam ipsi de spiritalibus cogitauerunt. �Rectores ergo a Deo iudicandi sunt, a suis autem subditis nequaquam iudicandi sunt: exemplo Domini qui per se uendentes columbas et nummulariorum mensas proprio euertit flagello et proiecit a templo; uel etiam sicut dicit: Deus stetit in synagoga deorum, in medio autem deos discernit. �Quod si a fide exorbitauerit rector, tunc erit arguendus a subditis; pro moribus uero reprobis tolerandus magis quam distringendus a plebe est.
XL. De iracundis doctoribus.
40. 1. Iracundi doctores per rabiem furoris disciplinae modum ad inmanitatem crudelitatis conuertunt; et unde emendare subditos poterant, inde potius uulnerant.
40. 2. Ideo sine mensura ulciscitur culpas praepositus iracundus, quia cor eius dispersum in rerum curis non colligitur in amorem unius deitatis. Mens enim soluta in diuersis catena caritatis non adstringitur; sed male laxata, male ad omnem occasionem mouetur.
XLI. De superbis doctoribus.
41. 1-2. Bonus rector est qui et in humilitate seruat disciplinam, et per disciplinam non incurrit superbiam. �Elati autem pastores plebes tyrannice premunt, non regunt, quique non Dei sed suam gloriam a subditis exigunt.
41. 3. Multi sunt qui in uerbo doctrinae non humiles, sed adrogantes existunt, quique ipsa recta quae praedicant non studio correctionis, sed uitio elationis adnuntiant.
41. 4. Multi sunt qui non ex consulto aedificandi, sed ex tumore superbiendi docent, nec ut prosint sapientes sunt, sed ut sapientes uideantur docere student.