# Sententiae Libri III 3.1.73-91

Isidore of Seville, Sententiae Libri III, Book 3, lines 3.1.73-3.1.91. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/sententiae-libri-iii/3.1.73

IIII. De tolerantia divinae correptionis.
4.1. Murmurare in flagellis Dei peccator homo non debet quia maxime per hoc quod corripitur emendatur. Vnusquisque autem tunc leuius portat quod patitur si sua discusserit mala pro quibus illi infertur retributio iusta.
4.2a. Discat non murmurare qui male patitur, etiam si ignorat cur mala patiatur; et per hoc iuste se pati arbitretur, per quod ab illo iudicatur, cuius numquam iniusta iudicia sunt.
4.2b. Qui flagella sustinet et contra Deum murmurat, iustitiam iudicantis accusat; qui uero se cognoscit a iusto iudice pati quod sustinet, etiamsi pro quod patitur ignoret, per hoc iam iustificatur per quo et seipsum accusat et Dei iustitiam laudat.
4.3. Dum ex rebus prosperis utilia iustus exempla praestat hominibus, necesse est iterum eum et aduersitatibus tangi, quatenus eius patientia conprobetur, ut denuo fortitudinis documenta ex eo sumant qui prosperitatis eius temperantiam agnouerunt.
4.4. Qui passionibus animae insidiante aduersario cruciatur, non idcirco se credat alienari a Christo qui talia patitur; sed magis per hoc Deo commendabilem se esse existimet, si, dum haec patitur, laudet Deum potius, non accuset.
4.5. Ad magnam utilitatem diuino iudicio mens iusti diuersis passionum temptationibus agitatur. Pro quibus si Deo gratias egerit suaeque culpae quod talia dignus sit reputauerit, hoc quod ex passione tolerat ei pro uirtutibus reputabitur, qui et diuinam agnoscit iustitiam et suam culpam intellegit.
V. De temptationibus diaboli.
5.1. Multis calamitatum temptationibus mens iusti in hac uita pulsatur; unde et optat ab hoc saeculo funditus euelli, quo et aerumnas careat et fixam illuc securitatem inueniat.
5.2. Inter eas poenas quas iustus in corpore patitur, atque eas quas mente per fraudem diaboli tolerat, multum interest. Namgrauius fert quas interius luget, quam eas quas exterius sustinet. Has enim et loco euitat et tempore; illas nec loco potest euitare nec tempore.

---

Isidore of Seville, SENTENTIAE LIBRI III. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
