# Sententiae Libri III 3.1.745-765

Isidore of Seville, Sententiae Libri III, Book 3, lines 3.1.745-3.1.765. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/sententiae-libri-iii/3.1.745

41.5. Est imitatio praua adrogantium sacerdotum, per quam imitantur sanctos rigore disciplinae, et sequi neglegunt caritatis affectione; uideri uolunt rigidi seueritate, et formam humilitatis praestare nequeunt, ut magis terribiles quam mites aspiciantur.
41.6. Superbi doctores uulnerare potius quam emendare nouerunt, Salomone testante: In ore stulti uirga superbiae,quia increpando rigide feriunt, et conpati humiliter nesciunt.
41.7. Bene alieni peccati curanda uitia suscipit, qui hoc ex cordis dilectione et humili conscientia facit. Ceterum qui delinquentem superbo uel odioso animo corripit, non emendat, sed percutit. Quidquid enim proteruus, uel indignatus animus protulerit, obiurgantis furor est, non dilectio corrigentis.
XLII. De humilitate praepositorum.
42.1a. Qui praeficitur ad regimen, taliter erga disciplinam subditorum praestare se debet ut non solum auctoritate, uerum etiam humilitate clarescat. Sed tamen ita erit in eo uirtus humilitatis, ne dissoluatur uita subditorum in uitiis; atque ita auctoritas aderit potestatis, ne per tumorem cordis seueritas existat inmoderationis.
42.1b. Haec est in Dei sacerdotibus uera discretio, qua nec per libertatem superbi, nec per humilitatem remissi sunt. Hinc est quod sancti cum multa constantia redarguerunt etiam principum uitia; in quibus cum summa esset humilitas, loco tamen necessario libere transgressores iustitiae increpabant.
42.2. Aliquando etiam subditis nos oportet animo esse humiliores, quoniam facta subditorum iudicantur a nobis, nostra uero Deus iudicat.
42.3. Agnoscat episcopus seruum se esse plebi non dominum; uerum haec caritas, non conditio exigit.
XLIII. De doctrinae discretione.
43.1. Non omnibus una eademque doctrina est adhibenda, sed pro qualitate morum diuersa exhortatio erit doctorum. Namquosdam increpatio dura, quosdam uero exhortatio corrigit blanda.
43.2. Sicut periti medici ad uarios corporis morbos diuerso medicamine seruiunt, ita ut iuxta uulnerum uarietates medicina diuersa sit, sic et doctor ecclesiae singulis quibusque congruum doctrinae remedium adhibebit, et quid cuique oporteat, pro aetate, pro sexu ac professione adnuntiabit.

---

Isidore of Seville, SENTENTIAE LIBRI III. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
