Latin
Book 3, lines 3.1.767-3.1.777
Isidore of Seville, Sententiae Libri III 3.1.767-777
Not analysed yet
43. 3-4a. Non omnibus ea quae sunt clausa aperienda sunt. Multi sunt enim qui capere non possunt. Quibus si indiscrete manifestentur, statim aut detrahunt aut neglegunt. �Prima quippe prudentiae uirtus est eam quam docere oporteat existimare personam.
43. 4b. Rudibus populis, seu carnalibus, plana atque communia, non summa atque ardua praedicanda sunt, ne immensitate doctrinae opprimantur, potius quam erudiantur. Vnde et Paulus apostolus ait: Non potui uobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus, tamquam paruulis in Christo lac uobis potum dedi, non escam. Carnalibus quippe animis nec alta nimis de caelestibus nec terrena conuenit praedicare, sed mediocriter, ut initia eorum moresque desiderant, edocere.
43. 5. Coruus, dum suos pullos uiderit albi coloris, nullis eos cibis alit, sed tantumdem adtendit donec paterno colore nigrescant, et sic illos frequenti cibo reficiat, ita et ecclesiae doctor strenuus, nisi eos quos docet uiderit ad suam similitudinem paenitentiae confessione nigrescere, et, nitore saeculari deposito, lamentationis habitum de peccati recordatione induere, utpote adhuc exteriores, hoc est carnalibus, non aperit intellegentiae spiritalis profundiora mysteria, ne dum audita non capiunt, prius incipiant contemnere quam uenerare mandata caelestia.
43. 6. Aliter est agendum erga eos qui nostro committuntur regimini, si offendunt, atque aliter cum his qui nobis commissi non sunt; qui si iusti sunt, uenerandi sunt; si uero delinquunt, pro sola caritate, ut locus est, corripiendi sunt, non tamen cum seueritate, sicut hii qui nobis regendi commissi sunt.
43. 7. Prius docendi sunt seniores plebis, ut per eos infra positi facilius doceantur; unde et apostolus: Haec, inquit, commenda fidelibus hominibus qui idonei sunt et alios docere.
43. 8. Ingenium boni doctoris est incipientis a laudibus eorum quos salubriter obiurgatos corrigere cupiunt; sicut apostolus ad corinthios facit, quos a laudibus inchoat et increpationibus probat. Sed erant apud corinthios qui et laude et increpatione digni essent. Ille uero indiscrete sic utraque omnibus loquitur, ut omnium utraque conuenire uideantur.