# Sententiae Libri III 3.1.779-795

Isidore of Seville, Sententiae Libri III, Book 3, lines 3.1.779-3.1.795. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/sententiae-libri-iii/3.1.779

XLIIII. De silentio doctorum.
44.1. Pro malo merito plebis aufertur doctrina praedicationis. Pro bono merito audientis tribuitur sermo doctoris.
44.2. In potestate diuina consistit cui uelit Deus doctrinae uerbum dare, uel cui auferre; et hoc aut pro dicentis, aut pro audientis fit merito, ut modo pro culpa plebis auferatur sermo doctoris, modo uero pro utilibus meritis tribuatur. Namet bonus docet bonum, et malus malum, et bonus malum et malus bonum; quod tamen fit iuxta meritum populorum.
44.3. Non omnia tempora congruunt doctrinae, secundum Salomonis sententiam dicentis: tempus tacendi et tempus loquendi. Non quidem per timorem, sed per discretionem, propter malorum incorrectibilem iniquitatem nonnumquam electos oportet a doctrina cessare.
44.4. Interdum doctores ecclesiae, calore caritatis ardentes, conticescunt a docendo, quia non est qui audiat, testante propheta: Ciuitates austri clausae sunt, et non est qui aperiat.
44.5. Qui docendi accepit officium, interdum ad tempus facta proximi taceat, quae statim corrigere nequaquam existimat. Namsi corrigere potest et dissimulat, uerum est quod consensum erroris alieni habeat.
44.6. Plerique sancti doctores promalipertinacia, quia iniquos emendare nequeunt, his tacere disponunt, sed calorem spiritus quo aguntur ferre non sustinentes, iterum in increpationem prosiliunt iniquorum.
XLV. De praebenda sacerdotali protectione in plebe.
45.1. Quibus docendi forma commissa est, multum subeunt periculi si contradicentibus ueritati resistere noluerint, dum propheta doctorem ecclesiae instruat ad summum usque iustitiae peruenire, cum dicit: Super montem excelsum ascende qui euangelizas Sion, scilicet ut ita praemineat merito, sicut et gradu. Sequenter ne forte debeat a docendo timore restringi, audit: Exalta in fortitudine uocem tuam et noli timere. Vnde et Hieremiae ita Dominus ait: Accinge lumbos tuos, et surge loquere ad eos! ne formides a facie eorum! nec enim timere te faciam uultum eorum, unde et apparet quia et non timere Dei donum est.

---

Isidore of Seville, SENTENTIAE LIBRI III. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
