# Sententiae Libri III 3.1.883-895

Isidore of Seville, Sententiae Libri III, Book 3, lines 3.1.883-3.1.895. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/sententiae-libri-iii/3.1.883

48.11. Reges quando boni sunt, muneris esse Dei; quando ueromali, sceleris esse populi. Secundum meritum enim plebium disponitur uita rectorum, testante Iob: Qui regnare facit hypocritam propter peccata populi. Irascente enim Deo, talem rectorem populi suscipiunt, qualem pro peccato merentur. Nonnumquam pro malitia plebis etiam reges mutantur, et qui ante uidebantur esse boni, accepto regno fiunt iniqui.
XLVIIII. De iustitia principum.
49.1. Qui recte utitur regni potestatem, ita praestare se omnibus debet, ut quanto magis honoris celsitudine claret, tanto semetipsum mente humiliet, praeponens sibi exemplum humilitatis Dauid, qui de suis meritis non tumuit, sed humiliter sese deiciens dixit: Vilis incedam et uilis apparebo ante Deum qui elegit me.
49.2. Qui recte utitur regni potestatem, formam iustitiae factis magis quam uerbis instituit. Iste nulla prosperitate erigitur, nulla aduersitate turbatur, non innititur propriis uiribus, nec a Domino recedit cor eius; regni fastigium humili praesidet animo, non eum delectat iniquitas, non inflammat cupiditas, sine defraudatione alicuius ex paupere diuitem facit et, quod iusta potestate a populis extorquere poterat, saepe misericordi clementia donat.
49.3. Dedit Deus principibus praesulatum pro regimine populorum, et illis eos praeesse uoluit cum quibus una est eis nascendi moriendique conditio. Prodesse ergo debet populis principatus, non nocere, nec dominando premere, sed condescendendo consulere, ut uere sit utile hoc potestatis insigne, et donum Dei pro tuitione utantur membrorum Christi. Membra quippe Christi fideles sunt populi, quos, dum ea potestate quam accipiunt optime regunt, bonam utique uicissitudinem Deo largitori restituunt.
49.4. Bonus rex facilius ad iustitiam a delicto regreditur, quam de iustitia ad delictum transfertur, ut noueris hic esse casum, illuc propositum. In proposito eius esse debet numquam egredi a ueritate; quod si casu titubare contigerit, mox resurgere.
L. De patientia principum.

---

Isidore of Seville, SENTENTIAE LIBRI III. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
