# Sententiae Libri III 3.1.897-913

Isidore of Seville, Sententiae Libri III, Book 3, lines 3.1.897-3.1.913. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/sententiae-libri-iii/3.1.897

50.1. Plerumque princeps iustus etiam malorum errores dissimulare nouit, non quod iniquitati eorum consentiat, sed quod aptum tempus correctionis expectet, quando eorum uitia, uel emendare ualeat, uel punire.
50.2. Multi aduersus principes coniurationis crimine deteguntur, sed probare uolens Deus clementiam principum illos male cogitare permittit, istos non deserit. De illorum malo bene istis facit, dum culpas quas illi agunt isti mira o patientia indulgent.
50.3. Reddere malum pro malo uicissitudo iustitiae est, sed qui clementiam addit iustitiae, non malum pro malo culpatis reddit, sed bonum pro malo offensis impertit.
LI. De delictis principum sive exemplis.
50.4. Difficile est principem regredi ad melius, si uitiis fuerit inplicatus. Populi enim peccantes iudicem metuunt, et a malo suo legibus coercentur. Reges autem, nisi solo Dei timore metuque gehennae coerceantur, libere in praeceps proruunt, et per abruptum licentiae in omne facinus uitiorum labuntur.
50.5. Quanto quisque in superiori constitutus est loco, tanto in maiori uersatur periculo; et quanto splendoris honore celsior quisque est, tanto, si delinquat, peccato maior est: Potentes enim potenter tormenta patientur. Cui enim plus committitur, plus ab eo exigitur. etiam cum usura poenarum.
50.6. Reges uitam subditorum facile exemplis suis uel aedificant, uel subuertunt, ideoque principem non oportet delinquere, ne formam peccandi faciat peccati eius inpunita licentia. Namrex qui ruit in uitiis cito uiam ostendit erroris, sicut legitur de Hieroboam qui peccauit et peccare fecit Israhel! Illius autem adscribitur quicquid exemplo eius a subditis perpetratur.
50.7. Sicut nonnulli bonorum principum Deo placita facta sequuntur, ita facile multi praua eorum exempla sectantur. Plerique autem apud iniquos principes, necessitate magis quam uoto,maliexistunt, dum imperiis eorum oboediunt. Nonnulli autem sicut prompti sunt sequi reges in malum, sic pigri sunt imitare illos in bonum.
50.8. Saepe undemalireges peccant, inde boni iustificantur, dum praecedentium cupiditatem et malitiam corrigunt. Namreuera peccatis eorum communicant, si, quod illi diripuerunt, isti retentant.

---

Isidore of Seville, SENTENTIAE LIBRI III. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
