# Sententiae Libri III 3.1.915-937

Isidore of Seville, Sententiae Libri III, Book 3, lines 3.1.915-3.1.937. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/sententiae-libri-iii/3.1.915

50.9. Cuius peccatum quisque sequitur, necesse est ut eius poenam sequatur. Neque enim erit inpar supplicio, cuius errore quisque par est ac uitio.
LII. Quod principes legibus teneantur.
51.1. Iustum est principem legibus obtemperare suis. Tunc enim iura sua ab omnibus custodienda existimet, quando et ipse illis reuerentiam praebet.
51.2. Principeslegibus teneri suis, nec in se posse damnare iura quae in subiectis constituunt. Iusta est enim uocis eorum auctoritas, si, quod populis prohibent, sibi licere non patiantur.
51.3. Sub religionis disciplinam saeculi potestates subiectae sunt; et quamuis culmine regni sint praediti, uinculo tamen fidei tenentur adstricti, ut fidem Christi suis legibus praedicent, et ipsam fidei praedicationem moribus bonis conseruent.
LIII. De disciplina principum in ecclesia.
51.4. Principessaeculi nonnumquam intra ecclesiam potestatis adeptae culmina tenent, ut per eandem potestatem disciplinam ecclesiasticam muniant. Ceterum intra ecclesiam potestates necessariae non essent, nisi ut, quod non praeualet sacerdos efficere per doctrinae sermonem, potestas hoc imperet per disciplinae terrorem.
51.5. Saepe per regnum terrenum caeleste regnum proficit, ut, qui intra ecclesiam positi, contra fidem et disciplinam ecclesiae agunt, rigore principum conterentur, ipsamque disciplinam quam ecclesiae utilitas exercere non praeualet, ceruicibus superborum potestas principalis inponat; et, ut uenerationem mereatur, uirtute potestatis inpertiat.
51.6. Cognoscant principes saeculi Deo debere se rationem propter ecclesiam, quam a Christo tuendam suscipiunt. Namsiue augeatur pax et disciplina ecclesiae per fideles principes, siue soluatur, ille ab eis rationem exigit, qui eorum potestati suam ecclesiam credidit.
LII. De iudicibus.
52.1. Ad delictum pertinet principum, qui prauos iudices contra uoluntatem Dei populis fidelibus praeferunt. Namsicut populi delictum est quando principesmalisunt, sic principis est peccatum quando iudices iniqui existunt.
52.2. Bonus iudex sicut nocere ciuibus nescit, ita prodesse omnibus nouit. Aliis enim praestat censura iustitiae, aliis bonitate. Iudicia sine personarum acceptione suscipit, non infirmat iustitiam auaritiae flamma, nec studet auferre alteri quod cupiat sibi.

---

Isidore of Seville, SENTENTIAE LIBRI III. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
