# Sententiae Libri III 3.1.957-981

Isidore of Seville, Sententiae Libri III, Book 3, lines 3.1.957-3.1.981. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/sententiae-libri-iii/3.1.957

LVI. De verbosis et iracundis iudicibus.
52.13. Verbosi iudices et elati, ut sapientes uideantur, non discutiunt causas, sed adserunt, sicque conturbant iudicii ordinem, dum non suo contenti officio aliena praesumunt.
52.14. Quidam, dum iudicare incipiunt, irascuntur, ipsamque iudicii sententiam in insaniam uertunt. De quibus recte per prophetam dicitur: Qui conuertunt in furorem iudicium. Qui enim iratus iudicat, in furorem iudicium mutat et ante profert sententiam quam agnoscat.
52.15. Furor in iudice inuestigationem ueri non ualet adtingere, quia mens eius turbata furore ab scrutatione alienatur iustitiae.
52.16. Iracundus iudex iudicii examen plene contuere non ualet quia caligine furoris non uidet. Qui autem repulso furore discutit, facilius ad contuendam ueritatem mentis serenitate consurgit, et sine ulla perturbatione ad aequitatis intellegentiam peruenit.
LIII. De acceptione personarum.
53.1. Non est persona in iudicio consideranda, sed causa; scriptum est enim: non accipies personam in iudicio. Et iterum: Non misereberis pauperi in iudicio. Qui enim consanguinitatis uel amicitiae fauore, siue inimicitiarum odio, iudicium peruertunt, sine dubio in Christum, qui est ueritas et iustitia, peccare noscuntur.
53.2. Iniqui iudices errant in ueritate sententiae, dum intendunt in qualitate personae et exulcerant saepe iustos, dum inprobe defendunt iniquos; qui autem recte praesidere studet nec partem palpare nouit, nec cohibere a iustitia didicit.
LIIII. De muneribus.
54.1. Qui recte iudicat et praemium inde remunerationis expectat, fraudem in Deo perpetrat, quia iustitiam quam gratis inpertire debuit acceptione pecuniae uendit.
54.2. Bona male utuntur qui iuste pro temporali lucro iudicant; tales quippe ad ueritatem non iustitiae defensio, sed amor praemii prouocat. Quibus si spes nummi subtrahitur, confestim a iustitiae defensione recedunt.
54.3. Acceptio munerum praeuaricatio ueritatis est; unde et pro iusto dicitur: Qui excutit manus suas ab omni munere, iste in excelsis habitat.
54.4. Diues muneribus cito corrumpit iudicem, pauper autem dum non habet quod offerat, non solum audire contemnitur, sed etiam et contra ueritatem opprimitur.

---

Isidore of Seville, SENTENTIAE LIBRI III. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
