# Sententiae Libri III 3.1.983-1003

Isidore of Seville, Sententiae Libri III, Book 3, lines 3.1.983-3.1.1003. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/sententiae-libri-iii/3.1.983

54.5. Cito uiolatur auro iustitia nullamquereuspertimescit culpam quam redimere nummis existimat. Plus enim obtinet mentem censoris amor lucri, quam aequitas iudicii.
54.6. Tres sunt munerum acceptiones quibus contra iustitiam humana uanitas militat, id est fauor amicitiarum, adulatio laudis et corporalis acceptio muneris. Facilius autem peruertitur animus rei corporeae munere quam gratiae laudisque fauore.
54.7. Quattuor modis iudicium humanum peruertitur: timore, cupiditate, odio, amore. Timore dum metu potestatis alicuius ueritatem loqui pauescimus; cupiditate dum praemio muneris alicuius corrumpimur; odio dum contra quemlibet aduersari molimur; amore dum amico uel propinquis praestare contendimus. His enim quattuor causis saepe aequitas uiolatur, saepe innocentia laeditur.
LV. De testibus.
55.1. Etsi mendacium gratis dicitur, quanto magis si uenale quaeratur? Neque enim deerit multiplex conuentus falsorum, si tantum praesentia sit nummorum.
55.2. Testis falsidicus tribus est personis obnoxius. Primum Deo quem periurando contemnit; sequenter iudici quem mentiendo fallit; postremo innocenti quem falso testimonio laedit.
55.3.[Vnum pene crimen habent et qui falsitatem promit et qui supprimit ueritatem, quia et ille obesse uult, et iste prodesse non uult. Peior est testis qui laedit quam qui praestare nolit, nam ille malignus est, iste inutilis.]
55.4. Testibus falsis coniunctis tarde mendacii falsitas repperitur. Quod si separati fuerint, examine iudicantis cito manifestantur. Namsicut in unitate prauorum grandis est fortitudo, ita in separatione maior infirmitas.
55.5. Fraudulentiae cito reprehenditur mendacium, falsidicorum enim testimonium sibi non conuenit.
55.3. Vnum pene crimen habent et qui falsitatem promit et qui supprimit ueritatem, quia et ille obesse uult, et iste prodesse non uult. Peior est testis qui laedit quam qui praestare nolit, nam ille malignus est, iste inutilis.
55.6. Iniquus testis, quamuis sua falsitate corpori rebusque inpediat, animo tamen nihil damni confert. Erit autem ille apud Deum condemnatus, qui aduersus innocentem falsum testimonium uel dicit, uel dicentibus credit. Namnon solum illereusest qui falsum de alio profert, sed et is qui cito aurem criminibus praebet.

---

Isidore of Seville, SENTENTIAE LIBRI III. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
