# Philolaus 100

Ismael Boulliau, Philolaus, THEOREMA X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/100
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/100

Atqui impossibile est moveri unum corpus simul in diversis locis naturae solius viribus, verbi causa, eodem instanti ab F versus B, & à D versus C, & ab M seu E versus G seu O: qui motus, & situs tam varii, diversis tamen simul apparent; sed qui videtur à C, non videtur ab L, & vicissim qui ex L, non videtur in C. Illi ergo motus diversi è diversis locis visi, alii promoventes, alii retrahentes, simul, & eodem tempore mobili realiter inesse nequeunt, at respectu omnium, & ab omnibus videtur qui per MGH fit; siquidem promotiones quae penes diametrum circuli MG accidunt, tarditates penes lineas contingentiae, & regressus infra illas, arguunt esse circularem, & ea propter solus ille ab omnibus participatur. Itaque motus ille &c. quod fuit probandum.

---

Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus.
