# Philolaus 103

Ismael Boulliau, Philolaus, LIBRI TERTII PHILOLAI FINIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/103
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/103

Et sanè cùm figurae externae conducant corporibus ad facilitatem motus, & quietis; maxime conveniens est formam internam ad motum ipsis utilem esse. Vnum quaerere volo ab hominibus hujus opinionis vindicibus; num haec forma sphaerica data sit ut facilius moverent intelligentiae, vel nihil prorsus conferat haec figura illi movendi facilitati? Secundum dicere non possunt: nam sive moveat intelligentia, sive interna corporis forma, nullam in contactu levissimo resistentiam invenit sphaera; si verò foret multangula, majorem inveniret. Primum ergo verum dicerent, illudque admitterent, quale profecto est. hoc igitur dato, ajo facilitatem movendi fluere à forma externa, & figura, quae aliquem semper ordinem dicit ad formam internam, & conformatur semper cum hac informante: ita ut omnis forma externa sequatur internam. Ordinem enim habet ad illam, & ejus actiones propter quas ita composita, & constructa est, & non aliter: nec fieri potest, quin forma externa ita sit data propter finem quem ex natura sua, & per se respicit subjectum illa affectum; alias esset frustra. Si igitur forma interna tendit ad figuram sphaericam cujus finis est motus, probabile est etiam, ad motum ipsam tendere, & propterea illam, ut medium ad motum ad quem tendit, appetere. Quare cum illa appetentia sphaericae formae sit propter facilitatem motus, & oriatur immediatè a forma interna, haec etiam ad motum propensionem habet, & quemadmodum corpori tribuit facilitatem movendi concessa figurâ motui aptissimâ, ita eidem quod informat motum imprimit. Dicere potest aliquis, tendere ad sphaericam formam, ut medium ad motum, sed ut ab alio moveatur corpus quod informat. Quae responsio non est vero similis. in corporibus etenim illis perfectis admitteretur naturalis impotentia, dum finem obtinere non possunt, etsi media necessaria habeant. medium ad motum haberent, sed ipsum per se non assequerentur, neque propriis viribus; quae imperfectio, vel in animalculis non occurrit, dum vigent, & laetâ sorte utuntur. Deinde, quantâ labe maculata foret forma illa informans, quae subjecto tribuere non posset ea, propter quae conditum est? Accedit alia consideratio; non multum videlicet probabile esse intelligentias ex natura sua occupari circa actus corporeos (cum maxima sit disproportio inter intelligentiam & corpus) illasque assistentiâ suâ formae internae defectum adimplere.

---

Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus.
