Latin
CAPVT
Ismael Boulliau, Philolaus 108
Unproofread scanNot analysed yet
Quare deficiens motus Solis a motu Veneris, &Mercurii, tertius motus vel circulus non est in illis, quare circulus ille eccentricus datus, conflatus est ex motu Solis, nec illis proprius est; superatus enim motus Solis, est aliquid absolutum existens, quod se non communicat, necrelationibus multiplicatur; quamque ob rationem ex residuo Solaris motus per superiorum planetarum motus subtractionem perperam, &maxima cum absurditate conflatur epicyclus; ob eandem, cum aequali incommodo, ex toto motu Solari fabricatur eccentricus, &per ipsum circumferuntur Mercurius, &Venus: exclusis itaque eccentricis, Venus &Mercurius Solis circulis, quos antiqui dixerunt epicyclos, contenti erunt, in quibus movebuntur, nec Solari agitabuntur.