# Philolaus 108

Ismael Boulliau, Philolaus, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/108
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/108

Quare deficiens motus Solis a motu Veneris, & Mercurii, tertius motus vel circulus non est in illis, quare circulus ille eccentricus datus, conflatus est ex motu Solis, nec illis proprius est; superatus enim motus Solis, est aliquid absolutum existens, quod se non communicat, necrelationibus multiplicatur; quamque ob rationem ex residuo Solaris motus per superiorum planetarum motus subtractionem perperam, & maxima cum absurditate conflatur epicyclus; ob eandem, cum aequali incommodo, ex toto motu Solari fabricatur eccentricus, & per ipsum circumferuntur Mercurius, & Venus: exclusis itaque eccentricis, Venus & Mercurius Solis circulis, quos antiqui dixerunt epicyclos, contenti erunt, in quibus movebuntur, nec Solari agitabuntur.

---

Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus.
