Latin
CAPVT
Ismael Boulliau, Philolaus 109
Unproofread scanNot analysed yet
2, ubi de motu exacte, &ex professo agit, quatenus est quid in potentia: ita disserit Aristoteles, κατʼ οὐσίαν δὲ οὐκ ἐστὶ κίνησις, διὰ τὸ μηθὲν εἶναι τῶν ὅντων οὐσία ἐναντίον οὐδὲ, δὴ τῷ πρὸς τι ἐνδέχεται γῆ θατέρου μεταβάλλοντος ἀληθεύεσθαι θάτερον μηδὲν μεταβάλλον. In substantia vero non est motus, quia eorum quae sunt substantia nihil est contrarium; neque etiam relato, contingit enim mutato uno, alterum nullatenus mutatum esse, verum esse. substantia siquidem non transit in aliam substantiam contrariam, sed per accidens tantum mutatur, ut ex alba substantia fit nigra, sed substantia non mutatur; nec in ortu, &interitu est motus, formę enim adveniunt, &recedunt in instanti, motus vero in instanti non fit, sed successive progreditur. In relatis uno mutato, alterum non mutatur. etsi enim homo nato filio pater evaserit, non mutatur nativitate filii, sed filius qui ex non homine factus est homo; ad positionem filii, non mutatur homo generans, nec patre remoto homo filius mutatur; non itaque motus est in illis nisi improprie. Relatio igitur cum non habeat sub se motum quae inter se comparabit, &ad se invicem referet, non efficient motus, vel circulos. at superatio velocioris supra tardius est relatio per plus &minus, excessum &defectum. ergo illa superatio motum non efficiet. Deinde, relatio est accidens prorsus extrinsecum, quod totaliter ab uno termino non pendet, partimque in subjecto, partim extra illud est; quare sic concludere possumus: Nullum accidens externum potest esse causa alicujus actus interni in subjecto cui inest. At superatio, &defectus motus inter duo corpora inaequaliter lata, est utrique extrinseca &accidentalis. Ergo illa superatio, &defectus motus inter duo corpora, causa non est, aut esse potest alicujus interni actus in subjecto. Ergo in planetis ob superantem, vel superatum motum Solarem, non generatur motus, aut circulus, quo, &per quem moveantur. Major patet, accidentia enim externa adsunt, vel absunt sine subjecti interitu; &omne accidens posterius est subjecto cui inest; quod subjectum per formam suam intrinsecam existit, nec ullam adventitiam intro admittit. Minor ex se clara est, accidens est enim ab alio superari, quod nihil in re ponit, sed tantum ad aliud refert: anteaque demonstravimus, anomaliam superiorum non aliam esse, quam superantis motus Solaris superiores excessum, qui &Soli &planetis extrinsecus nihil in illis ponit; subjectum autem hujus excessus, est motus superiorum in eccentrico superatus a Sole, &Solis in circulo annuae revolutionis superans: in inferioribus conversum accidit, quare in illis motibus ille excessus nihil ponet, nec duorum angulorum in uno circulo differentia tertium circulum efficiet, aut duorum motuum discrimen, tertium motum producet.