# Philolaus 11-2

Ismael Boulliau, Philolaus, CAPVT XVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/11-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/11-2

Oritur enim illa epicycli revolutio commensurabilis ex motibus aequalibus & perpetuis jam existentibus. Probatur secundo illa veritas ex regularibus revolutionibus planetarum per totum Zodiacum. Semper enim Saturnus annis 29 & diebus 155 restituitur, Iupiter annis fere 12; Mars biennio; dum interim in epicyclis vetus Astronomia illos huc, & illuc circumfert. Inferiorum motus per totum Zodiacum respectu terrae cum Sole communis est; quare alius ipsis est quaerendus in circulis epicyclis. Motus inferiorum in epicyclo ideo illis proprius esse demonstratur & Venus & Mucurius. a Sole independens, quia hoc motu ad Solem redeunt, & non Sol ad illos. Motus autem quo unum mobile ad aliud redit, ipsi proprius est non alienus. Inter limites vero excursionum Veneris, & Mercurii, à terra ad Solem, fingitur linea medii motus ipsorum; quia per reditus ad Solem motus illorum mensuratur & periodi epicyclicae inde principium petitur, unde à Sole digressi sunt; at motu medio Solis videntur deferri per Zodiacum, qui motus ipsorum non est physicus, nec ipso afficiuntur. Constat ergò, tam superiores, quàm inferiores motu aliquo moveri proprio, non interrupto, sed continuo, & aequabili, quem in eccentricis superiores, in epicyclis inferiores conficiunt. Motus verò Solis quem omnes ex terra videntur participare, in superioribus locum tenet epicycli, in inferioribus eccentrici. Defert enim superiores huc & illuc, ad ortum, & occasum, ut modò antecedentes, modo sequentes appareant; inferiores verò per totum Zodiacum defert, qui interim vero suo motu, alias πρὸς ἀνατολὴν, alias πρὸς δυσμὰς in longum videntur; quae maximi sunt momenti considerationes. Iam ad epicycli revolutiones transeamus.

---

Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus.
