# Philolaus 112-2

Ismael Boulliau, Philolaus, CONCLVSIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/112-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/112-2

CONCLVSIONES. Investigavimus igitur & invenimus verum centrum, quod quaerebamus, revoluVerevolutionum mobilium Saturni, Iovis, Martis, revolutionis annuae. neris, & Mercurii, Solemque in illo esse geometrica demonstratio patefecit. Terram quoque moveri geometricè demonstravimus in circulo quem antiqui & Tycho Soli dederunt. Theoremate insuper secundo lib. 111 docuimus, qua ratione Venus & Mercurius, etsi unico singuli moveantur motu, & per unicum circulum, circaque terram partem circuli tantum describere videantur, quomodo tamen, per terrae gyrationem circa ipsos, videantur ferri per totum ZoIV. diacum.

---

Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus.
