# Philolaus 112

Ismael Boulliau, Philolaus, CAPVT VI. Demonstratione Geometrica. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/112
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/112

Ergo terra movetur. Quia vero facta est translatio videntis, seu terrae à centro ad circumferentiam, Sol in centrum reponendus est, qui nunquam videbitur regredi, siquidem terra circulariter lata circa centrum, Solem ad oppositas semper partes ostendit, & versus easdem semper ferri. Geometrica sane ratio & demonstratio id manifestissime probat, cum etenim unico moveantur motu, & in unico circulo semper aequabiliter, necesse est progressiones, & regressiones accidere per reclinationem lineae visibilis ob motum videntis. Moventur ergo superiores, & terra circa Solem, qui in centro demonstratione Geometrica ostensus est. Inferiores pariter probamus volvi, illos circa Solem, & terram circa ipsos, eodem argumento: siquidem unico etiam moventur motu, & in uno circulo. Sit in superiore figura, ad sensum terra in A centro omnium revolutionum, planeta inferior in circulo BVL, Sol in circulo COHI, ponantur in conjunctione ABC, si terra foret in A. hoc posito, totum circulum circa terram describerent Mercurius, & Venus, adeo ut cum eorum motus celerior sit Solari, ipsi oppositi terra interjacente viderentur, quod falsum, nec usquam visum. Cum enim linea motus apparentis inferiorum discesserit a Sole gradibus in Venere 48, in Mercurio 29, ad illum recurrunt, & penes visum ipsi junguntur; quod est impossibile; nisi terra A, quam sensus in centro omnium revolutionum esse falsò suadet, orbitam Solis occupet, & per eam moveatur circa Solem in centro positum; ex illo enim circulo videbuntur inferiores progredi, & regredi, Sol vero semper ad easdem partes ferri directe, & nunquam regressivè, ut theoremate 9 demonstravimus; atque etiam tertio, ubi positis duobus motibus inaequalibus circa idem centrum in distinctis circulis, & vidente in mobilium alterutro, progressus, & regressus fieri docuimus.

---

Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus.
