# Philolaus 113

Ismael Boulliau, Philolaus, CONCLVSIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/113
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/113

Ex quo Terra movetur inter superiores, & inferiores; manifeste ipsam intra orbes superiorum moveri probant eorum acronychia; supra inferiores, quia inter eos & Solem nunquam reperiatur. CAPVT VII. Lemma unicum. Si aliquod objectum è pluribus locis visum, cernatur a singulis per circulos inaequaliter ferri simul & eodem tempore; adeo ut respectu unius citius revolutionem perficiat, respectu alterius tardius, & sic deinceps: debet objectum illud stare & immobile esse in centro; videntes vero circa illud moveri. DE MONSTRATIO. CIt objectum D, videatur ab A Ouno die revolutionem in circulo facere, à B vero videatur totum circulum absolvere tribus diebus, a C diebus sex: Dico, illa corpora ABC moveri in singulis circulis inaequali motu, his legibus; ut A, ex quo oculus videt objectum cito nempe uno die revolvi, velocissimum sit omnium; B vero tardius, quod trium dierum spacium impendit in circumlatione; C vero esse omnium tardissimum, diebus nempe vi revolutionem absolvens circa D immobile: adeo ut haec corpora circulariter mota circa D, oculis ex se videntibus repraesentent ipsum inaequalibus temporibus revolvi circa stellatum circulum extimum.

---

Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus.
