# Philolaus 114

Ismael Boulliau, Philolaus, CONCLVSIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/114
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/114

Si enim D moveatur, & immobilia sint ABC, in quibus sunt videntes, quia inaequales simul apparent revolutiones, oporteret ipsum D tales conficere; & dum respectu τε A, circulum uno die implet, circa B tertiam tantum partem lustrat, circa C vero unam sextam percurrit, sequeretur haec contradictoria; corpus D circa A conficit circulum, & circa B partem solummodo circuli, id est, circulum conficit, & non conficit; atqui hoc est impossibile, ergo circa A & circa B non movetur; neque etiam circa C: dum enim circa hoc complet circulum, jam sexies complevit circa A, & bis circa B. componeretur ergo circulus ex circulis continuis, & una serie dispositis, quod est impossibile: circulus enim unica constat linea, non superficiebus, id est, clauditur lineis, non superficiebus. Deinde, si contingeret D moveri, quia respectu ABC circulos describit, sed inaequalibus temporibus singulos absolvit; oporteret simul & eodem tempore moveri tribus motibus, & per tres circulos, quod longissimè abest a naturae legibus consuetudine longa stabilitis. Manet ergo immotum D in centro, & moventur ABC circa D, A scilicet velocissimè, C tardissimè, B medio inter utrumque motu.

---

Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus.
