# Philolaus 116-2

Ismael Boulliau, Philolaus, CONCLVSIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/116-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/116-2

totum Zodiacum moveri, terram vero inter se, & Solem semel interponi, illam ad se quamproxime accedere, ita ut Lunarem dimidiatam diametrum aequare videretur, & alias longissime recedere, modo illam directam, modo retrogradam; tanta vero foret differentia phasium terrae in Marte, ut Mars, Soli oppositus, & in infima sui circuli abside, videret terram 16 ferme minutorum primorum, sub quadruplâ nempe superficie ad Lunarem nobis è terra apparentem, quando vero longissime distaret, vix trium scrupulorum è Marte terra videretur: quae satis arguunt, terram circa Solem moveri, alias enim hae phases quae accidunt non cernerentur.

---

Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus.
