Latin
CAPVT
Ismael Boulliau, Philolaus 12-3
Unproofread scanNot analysed yet
29, diebus 162, h. 7, 36. Redit anomalia epicycli diebus 378, h. 2, Iupiter absolvit Zodiacum diebus 4330, h. 17, 14, id est, annis Aegyptiacis XI, diebus 315, scrup. 43, 5, seu horis 17, 14. Restitutionem anomaliae diebus 398, h. 21, 12, 9. Mars lustrat circulum suum diebus 686, h. 22, 24, at revolvitur ejus anomalia diebus 779, h. 22, 22, 40, quae est multò tardior quàm eccentrici revolutio. Saturni itaque anomaliae annuae motus diurnus est g. 0, 57, 7, 44; velox si cum aliis comparetur. Iovis verò diurnus motus in epicyclo ex superatione Solis est g. o, 54. Tandem Martis ex superatione motus Solaris evadit g. 0, 27, 41, 40, cujus medius motus major dimidio Solis medio, celeriùs percurrit eccentricum, quàm anomaliae epicycli restitutionem absolvit. Constat ergo, motum epicycli non esse alium praeter excessum motus Solis supra superiorum motum.