# Philolaus 120-2

Ismael Boulliau, Philolaus, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/120-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/120-2

CAPVT IX. Ordinem sphaerarum circa Solem centrum verum Geometricè demonstrare. Nvento centro mundi, facilis erit planaque, ac certa ratio inveniendi Tordinem mobilium circa Solem centrum; & definire quinam propiores, quinam remotiores ab illo sint habemus jam probatum. terram infra Saturnum, Iovem, & Martem ferri; supra vero Venerem, & Mercurium: superest igitur, ut ordinem Veneris, & Mercurii a Sole ad terram inquiramus; Martis deinde, Iovis, & Saturni à terra ad fixas. Ad hanc demonstrationem revocandae sunt proportiones epicyclorum superius lib. 1 allatae c. 15, quae sunt juxta limitationem Ptolemaei, vel Tychonicae lib. 2 usurpatae, quae quia exactiores sunt magis placent, quapropter illis utemur. Describatur igitur in sequenti figura circulus BCDE annui motus terrae circa Solem & centrum A, & agatur per centrum ABK, ducanturque BG, BF; quoniam igitur habemus inter terram & Solem moveri Venerem, & Mercurium circa hunc; deinde ex observationibus datae sunt proportiones epicyclorum Mercurii, & Veneris, ad eccentricos, id est, proportiones orbium eorum ad orbem annuum; Veneris nempe 72248 ad 100000, id est, GA, ad AB; Mercurii vero ut 38500, ad 100000, id est, sicut BA ad AF.

---

Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus.
