# Philolaus 120

Ismael Boulliau, Philolaus, CONCLVSIO IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/120
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/120

dum movetur in circulo circa G diebus 10747, duas absolvit circulationes cum semisse circa F; circa E vero quindecies redit ad easdem metas: circa D vero absolvit 29 revolutiones cum semisse: circa C 48: circa B 123 1/2 fere. atqui impossibile est, unum corpus tot circulos & motus inaequales simul & eodem tempore describere; & dum unum conficit circulum, tot alias involutas circulationes describere: natura etenim sua foret in diversis locis, & plura distincta spatia occuparet, pluribusque motibus moveretur, quod prorsus est impossibile. Oportet ergo circulariter moveri haec corpora circa A, quod erit omnium centrum revolutionum, & unumquodque movebitur pro modulo temporis, quod ex illo immobili posito in revolutione A corporis impenditur. Sunt autem sex corpora, Saturnus, Iupiter, Mars, Terra, Venus, Mercurius, & Sol A; ergo Sol quiescit in centro, & terra circa ipsum movetur.

---

Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus.
