# Philolaus 123

Ismael Boulliau, Philolaus, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/123
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/123

CAPVT Ordinem planetarum alia demonstratione probare, quantum spectat ad determinationem generalem superiorum, & inferiorum respectu terrae. A Lia demonstratione probare volumus, Saturnum, Iovem, & Martem supra circulum annuum terrae moveri, Venerem vero & Mercurium intra, non quaesito ulterius ordine quem inter se servant, qui cap. superiore jam probatus est. Libro praecedenti problemate unico docuimus mobilium loca invenire, & tale problema proposuimus; Datis duobus vel pluribus mobilibus unico motu circa idem centrum, singulisque in circulis motis, oculo quoque in aliquo circulo lato, sed motibus inaequalibus a se invicem differentibus, dataque parte in quam motus mobilium, & videntis fertur, dataque parte in qua velocitas, & tarditas cernuntur; locum situmque oculi videntis inter mobilia determinare. Vt igitur huic problemati satisfiat, & rite applicetur ad demonstrandum quem ordinem terra inter planetas teneat, plura habemus mobilia, quae moventur unico motu, in unico unumquodque circulo, motibus tamen inter se inaequalibus; datur pars in quam motus mobilium fertur, a dextra nempe ad sinistram; dantur item partes in quibus velocitas cernitur, in Saturno nempe, Iove, & Marte dextrae, in Venere & Mercurio sinistrae. Tarditatis vero partes his oppositae sunt, & dantur in Saturno, Iove, & Marte sinistrae, in Venere & Mercurio dextrae. Habemus praeterea velocitates cognitas, Saturnum, Iovem, Martemque

---

Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus.
