# Philolaus 124

Ismael Boulliau, Philolaus, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/124
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/124

Quia vero in iisdem partibus detrahunt Venus & Mercurius aequalitati & motui medio Solis apparenti, quo ęqualitas eorum mensuSinistrae ratur, certis etiam liDextrae mitatisque angulis a linea DB removentur, agantur a D puncto lineae, DP, DL, & ab A ducantur AL, AP. At in partibus sinistris, in quibus Saturnus, Iupiter, & Mars videntur detrahere velocitati, ducatur recta DC, & ab A recta AC, adeo ut AC detrahat motui DC. at in Venere & Mercurio ducatur recta DG, & ab A recta AG, quae addat, & promoveat usque ad certum angulum definitae quantitatis, qui sit FAD. Quibus datis, & quia addunt medio motui in dextris partibus Saturnus, Iupiter, & Mars, & promoventur ad lineam DT ad quam tendunt, cumque fuerint in E, addunt medio motui angulum DEA, in O vero angulum DOA. Manifestum est, si planeta Saturnus, Iupiter, aut Mars, à C profectus transiret inter D & A, per circulum FL, aut alium, detracturum aequalitati, ac proinde fore tarditatis limites in illis partibus, & tarditatem fore maximam in contactu AL, quae cum non appareat in illis partibus dextris, hoc est, in semicirculo ZMT, sed promotio, non transibit ullus superiorum inter DA, sed supra A, & veniet a C in E. Contraria ratione in Venere, & Mercurio, siquidem in dextris detrahentes angulos DAI, DAP, DAL per SLI semicirculum, semper detrahunt motui medio, qui ADB terminatur; si enim transirent per E, adderent semper, in illo semicirculo, motui medio, qui tunc foret DE; transeunt itaque Saturnus, Iupiter, & Mars supra terram, Venus & Mercurius infra. Probant etiam clarissime regressus Mercurii, & Veneris, qui fiunt quando Soli conjunguntur, transire ipsos inter Solem & terram, quando ab F ad L feruntur, reclinantur enim AI, AP, AL, contra partes, in quas motus fertur. Superiores vero tunc retrogradi apparent, quando Soli opponuntur, & terra ipsos superans reclinat lineas in antecedentia, intercedens ipsa inter Solem & superiores. APVT XI. Sphaerae Lunaris diversum esse centrum a caeteris. Am occurrit diversitas in Luna, ipsa enim circa terram incedit, ita ut ad Solem centrum viae illius impossibile sit alligare; demonstrativè autem

---

Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus.
