# Philolaus 128

Ismael Boulliau, Philolaus, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/128
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/128

PHILOLAI CAPVT XIII. Ratio communis Veneri & Mercurio, ostendens ipsos circa Solem volvi. Via connexio superiorum planetarum sufficienter, & clarè geometrica via terram moveri demonstrat; consequens inde necessarium, & pari certitudine innixum deducemus; Venerem scilicet & Mercurium circa Solem incedere. quod si ita non esset, ponamus inter Solem, & terrae annuum circulum, Veneris & Mercurii circulos comprehendi, ita tamen ut Mercurii sphaera intra Veneream locata sit. Sit itaque B Sol centrum annui orbis CA, supponatur circulus Veneris HE tota comprehensa inter Solem & terrae annuum circulum, & Mercurii orbis intra Venereum esse nempe GF. Sequeretur ex tali hypothesi, elongationes Veneris a Sole in aliquo situ duplas apparituras earum quas huc usque omnes observatores contemplati sunt. posita enim terra in K, & Venere in I, videretur Sol in M, terra in L, distans a Sole praeter circuli quadrantem; eadem de Mercurio est demonstratio: atqui haec non cernuntur, ergo falsa est suppositio. Deinde, ponamus terram in C. Venerem in H. erit in maximis a motu medio digressionibus, & Soli tamen proxima, quod etiam est falsum; contingeret, repedationes ejus extra conjunctionem Solis fieri; quod etiam falsum, veniens enim ab N in O regrederetur, extra Solis conjunctionem; sicut & Mercurius, qui aliquando terra proficiscente a P in C totum conficeret circulum, & semper terris appareret: quae omnia cum in phaenomena pugnent, omnium saeculorum observationibus comprobata, dubium non est, quin & hypothesis unde illa sequuntur falsa sit: non itaque intra Solem & terram circuli illorum comprehenduntur, sed phaenomena demonstrative ostendunt hos duos planetas circa Solem volvi.

---

Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus.
