# Philolaus 130

Ismael Boulliau, Philolaus, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/130
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/130

tales enim sunt ejus phases, ut a clarissimo viro Keplero olim notatum est, & ante illum ab illo illustrissimo Lynceo; quas etiam anno superiore clarissime observavi, & annotavi, dum enim vel ad conjunctionem accedit matutine decrescens, vel vespere augeri incipiens recedit, apparet plena luminum; oportet propterea supra Solem ipsam esse respectu terrae, si namque tunc infra moraretur, falcata appareret. cùm igitur rotunda, & luminibus plena cernatur, oportet lineam radii directi a Sole ita ferri ad Venerem, ut reflexus terram pertingat; quod fieri nequit, nisi inter Venerem & terram Sol interveniat, ut sub angulo acuto reflexiones luminis fiant BDA, & una eademque sit communis basis illuminitionis a Sole, & pyramidis visionis. at in E & F, quia basis illuminationis cum base visionis ab A terra communicat, nec una & eadem ambae sunt, videtur particula tantum illuminata, adeo ut lumen Veneris curvatum in oculos fundatur, sicut Lunae cum Soli subest.

---

Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus.
