Latin
CAPVT XVI
Ismael Boulliau, Philolaus 132
Unproofread scanNot analysed yet
jam terra motu annuo circumlata, si quiescat super axe proprio BC, dico ortum, aut occasum singulis diebus Solem nullibi facturum, sed ubique locorum sex continuis mensibus visum iri. Sit v. g. terra in N, Videns in O; Sol ipsi tunc oritur. Quando vero terra venerit in I, tunc Sol supra horizontem illi maxime se manifestat. In K vero profecta terra, subtrahit Solem. Vbi vero à K discedet versus Q, luce Solari prorsus privabitur. Sed illa hypothesis terrae super proprio axe quiescentis repugnat phaenomenis, quae quotidie Solem oriri &occidere a circulo arctico ad antarcticum probant; quare necesse est terram super proprio axe moveri. Aliud vero sequeretur, phaenomenis prorsus contrarium, si terra motu diurno circa proprium axem non volveretur; quasdam fixas scilicet nunquam occasuras, illis etiam qui sub aequinoctiali degunt, quasdam etiam non orituras: qui enim ad P esset, totum semicirculum firmamenti semper videret, oppositum vero nunquam; ita qui ad S existeret, semper videret L stellam. Quae cum phaenomenis non consentiant, veritati etiam consentire hypothesis illa non poterit; itaque terra movetur annuo motu per totum Zodiacum circa Solem, diurno vero circa axem proprium. Quae igitur per coelorum revolutionem diurnam violentissimam Ptolemaica Astronomia voluit contingere, admisso motu violento omnes sphaeras secum trahente, per circulationem terrae circa proprium axem fit; nec melius quam terrae, illa Solis &stellarum diurna hominum oculis restitutio, a natura delegari poterat; quia per illum diurnum terrae motum, corpora, &motus in coelo non multiplicantur; planetarum in partes oppositas contranitentium progressio non turbatur, ad easdem cum annuo partes motus ille tendit. huic gyrationi maxime idoneam formam dedit terrae natura sphaericam, quae, ut supra notavimus, propensionem formae internae ad motum clarè ostendit.