Latin
CAPVT
Ismael Boulliau, Philolaus 133-2
Unproofread scanNot analysed yet
terrae centrum in E, poli terrae AC, axis AC recta, sit LM representans Bor. 1) ECAstr. Aust sentans in terra aequinoctialem circulum, qui inclinatus intelligatur super plano Zodiaci BDF; Sitque communis eorum sectio LM, quae erit in utroque plano Zodiaci, &aequinoctialis, eritque perpendicularis axi AC, atque per Solem transibit, cum sit quoque in plano Zodiaci illiusque diameter: tunc igitur apparebit Sol in sectione communi planorum Zodiaci, &aequinoctialis, &utrumque terrae polum illuminabit, eritque ZL ad axem terrae AC perpendicularis, qui tunc tanget Zodiacum, &Sol verticem eorum qui terrae medium habitant transibit, facietque aequinoctium vernum.