# Philolaus 133-2

Ismael Boulliau, Philolaus, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/133-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/133-2

terrae centrum in E, poli terrae AC, axis AC recta, sit LM representans Bor. 1) ECAstr. Aust sentans in terra aequinoctialem circulum, qui inclinatus intelligatur super plano Zodiaci BDF; Sitque communis eorum sectio LM, quae erit in utroque plano Zodiaci, & aequinoctialis, eritque perpendicularis axi AC, atque per Solem transibit, cum sit quoque in plano Zodiaci illiusque diameter: tunc igitur apparebit Sol in sectione communi planorum Zodiaci, & aequinoctialis, & utrumque terrae polum illuminabit, eritque ZL ad axem terrae AC perpendicularis, qui tunc tanget Zodiacum, & Sol verticem eorum qui terrae medium habitant transibit, facietque aequinoctium vernum.

---

Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus.
