Latin
CAPVT
Ismael Boulliau, Philolaus 135
Unproofread scanNot analysed yet
sed per lineam GH, intra quam versus Solem Boreus polus consistit, tunc majores sunt paralleli illuminationis versus Boream, minores versus austrum, dies ergo majores erunt in plaga terrae boreali, minores in austrina. Conversa vero terra ad initium S, tunc Polus austrinus intra Zodiacum ad Solem convertitur, &videtur Sol per lieam IOZ in O troprico W, &quia IOZ non est perpendicularis ad axem AC, neque per illum dimidia terra illuminatur, sed per lineam GH, intra quam &Solem Polus austrinus consistit, tunc majores sunt dies versus austrum, minores versus boream; quia paralleli austrini NO pars major intra hemispherium illuminationis continetur borealis vero IK, minor intra idem hemisphaerium. atque hinc patet, quomodo per annuum terrae motum aequinoctia &solstitia appareant, atque dierum inaequalitas. Terra igitur existente in =im &*,vernum tempus nobis transit, Sole apparente in V &&II. Illa vero decurrente τα λέ, aestas labitur, Sole viso in EQ &m. Deinde ascendente ipsa ad V &&I, autumnus convertitur, Sole tenente =im &D. Tandem fit hiems, cum terra pertransit &Q, &Sol tenet Wχα, Contrarium in meridionali terrae plaga habitantibus evenit.