# Philolaus 137

Ismael Boulliau, Philolaus, CAPVT XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/137
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/137

statuamus, ex Eratosthenis, & Hipparchi observationibus, exque Ptolemaei sequentibus, maximam eclipticae obliquitatem inter tempora Hipparchiana & Ptolemaica contigisse, annis ante Iesum Christum Salvatorem dominumque nostrum LXIV, & ab illis deprehensam partibus 23, 52, distantiamque polorum tantam fuisse, nempe GB, tunc autem extitit tardissimus Aequinoctiorum motus, ut produnt antiquae observationes, quas omnes recensere operae pretium est. Cum itaque Timochares, anno Periodi Calippicae primae XXXVI, locum spicae Virginis observasset a solstitio partibus 82, 20, repperit eandem Ptolemaeus a solstitio part. 86, 40: facta est autem Timocharidis observatio anno ab Alexandri obitu 30', illa vero Ptolemaei anno ab Alexandri morte CCCLXII, intermedii igitur anni Aegyptii sunt CCCCXXXII, quibus stellae progressae sunt in consequentia, partibus 4, 20, & singulis centenis annis uno gradu, compositione nimirum facta aequationis adjectivae minuentis cum ablativa crescente. Ptolemaeus porro, anno a Nabonassaro 886, cor leonis Alexandriae observabat in leonis gradu 2 1/2. Albategnius autem, anno a Nabonassaro 1626, eandem reperit in leonis g. 14 123. Quare à Ptolemaeo ad Albategnium motae sunt stellae, in annis 740, partibus 11, 45, & singulis 66 annis unum gradum confecerunt. Postquam igitur inaequalitas maximum ablativum limitem attigit, aequatio ablativa in dies minuebatur, unde concitatior factus est ille motus. Annis deinde paucis ante Albategnium, transierat inaequalitas in semicirculum secundum, ubi aequationes adjectivae factae sunt, donec etiam limitem maximi intervalli a medio motu assecutae sint circa tempora Alphonsi regis, a quo ad nos usque minuitur, nec dum transierunt in semicirculum ablativum. Si itaque in apposito schemate statuamus X polum terrae medium, super lineam VXO supponamus fieri librationem, juxta modum quem demonstravit Copernicus lib. 3 revolutionum cap.

---

Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus.
