Latin
CAPVT XVIII
Ismael Boulliau, Philolaus 139
Unproofread scanNot analysed yet
Annis vero post Christum fere 794, uno ferme ante Albategnium saeculo, confecit anomalia aequinoctiorum totum semicirculum AC, &tunc anomalia obliquitatis confecit quadrantem circuli; convenerunt ergo aequinoctium verum &medium iterum in recta linea GA, &imminuta est obliquitas pro ratione semidiametri BX, eratque obliquitas GX 23, 40. Ab illo tempore ad Albategnium semper minuebatur, reperit enim illam Albategnius, anno ab Alexandri obitu 1204. g. 23, 35, &transivit anomalia aequinoctiorum in semicirculum adjectivum, donec circa annum Christi 1225, paulo ante Alphonsi regis Aeram, attigit quadrantem M. &maximum limitem adjectivum V, &medium aequinoctium a vero distabat linea XV, p. 1, 10, interim vero obliquitas signiferi minuebatur; nam Arzahel Hispanus, annis post Muhamed Albategni 190, observavit obliquitatem part. 23. 34. Almeon Almansoris post Arzahelem annis 70, Christi 1140, vidit ipsam g. 23, 33, 30, uno saeculo &annis aliquot ante Alphonsum. Dum ergo stetit in extremo limite adjectivo V aequinoctium verum, tunc anomalia obliquitatis ultra quadrantem EH confecit semiquadrantem HI, &imminuta est obliquitas ab anno Christi 794 ad 1225, pro ratione sinus VK. ab Alphonso vero ad nos continuo decrescit adjectiva aequinoctiorum aequatio, unde tardior ipsorum progressus apud Copernicum sentitur. Decrescit quoque obliquitas Zodiaci, observabat enim Prophatius Iudaeus, post Almeonem annis 160', Christi 1300, obliquitatem Zodiaci part. 23. 32. Post illum vero Purbachius, &Regiomontanus, anno Christi 1460, observarunt illam grad. 23. 28. tandem Wernerus, &post illum Copernicus anno 1514. g. 23. 28, &scrup. aliquot; estque adhuc decrescens hoc anno 1635, donec iuxta tabulas, &Copernicum, anno 1653 mense Martio, verum aequinoctium iterum cum medio conveniat in linea GA; tunc enim minima continget distantia polorum terrae &Zodiaci GQ, minimaque obliquitas. ambo igitur illi motus complicati efficiunt corollam implicatam juxta appositas figuras, in binis revolutionibus anomaliae aequinoctiorum, &una obliquitatis signiferi. XIX. Triplices hos motus naturales terrae esse posse. Iquis vero dicat, corpus unicum unico moveri motu naturali, alios esse Sviolentos, propterea terram moveri non posse motu circa axem diurno, &axem illum tertium motum insuper habere: quia si annuus naturalis est, alii duo violenti futuri sunt; aut viceversa.