# Philolaus 14-2

Ismael Boulliau, Philolaus, PROBLEMA VNICVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/14-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/14-2

partes, CD, DE, EF. agantur ordinatae DHEG. quia igitur GZ est dimidium subtendentis duplum EF, recta verò DH dimidium subtendentis duplam circumferentiam DC, quae aequalis est circumferentiae EF, etiam recta DH aequalis erit rectae G Z: quia arcuum aequalium sunt semisses subtendentium duplum ipsorum. At quia punctum H situm est extra centrum circuli CDEF, ducatur per centrum Z, & per punctum H diameter CZO erit pars diametri, in qua est centrum, major quacumque linea, quae à puncto H extra centrum sumpto ad peripheriam ducetur & reliqua pars omnium ductarum minima, ergo DH major erit HC. At describit mobile lineam DH seu aequalem GZ dum EF seu KL.

---

Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus.
