Latin
CAPVT
Ismael Boulliau, Philolaus 141-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XX. De hypothesi Solis Copernicana. Ihil à Ptolemaica differt, nisi quantum ad situm terrae &Solis. SoNlem itaque Copernicus in medio situm ostendens, terram volvi circa illum statuit, adeo ut ipse Sol totum Zodiacum percurrere existimemus, dum ipsi vehimur, &Solem ad oppositas circuli partes cernimus. Circulum terrę annuum Soli eccentricum statuit, totamque inaequalitatem rerra tribuit eccentricitati, quam hisce temporibus facit particular. 322, qualium eccentrici radius fuerit 10000, minorem Ptolemaica, &Alphonsina; Centrum orbis annui. quam quoque variabilem facit, maximamque contigisse temporibus Hipparchum inter &Ptolemaeum elapsis, part. 420, qualium quae ex centro fuerint 10000; hancque vult esse commensurabilem aequinoctiorum &obliquitatis eclipticae mutationi, adeo ut maximae simul sint &Zodiaci λόξωσις, &orbis annui eccentricitas, minimae quoque simul; apogaeum Solis tempore suo statuit in 69. g. 6. Maxima porro Solis a terra distantia AB statuitur ab illo terrae semidiam. 1179. Minima vero CD semid. 1105, 9, 52. CAPVT XXI. Lunaris hypothesis Copernicana. Vnarem hypothesim ita disposuit, ut eccentrico Ptolemaico eliminaEto, &eccentricitate sublata, concentricum cum duplici epicyclo Lunae fabricaverit; Periodici igitur inaequalitati demonstrandae epicyclum Ptolemaicum retinuit; ut autem menstruam demonstraret, substituit Ptolemaicae eccentricitati epicyclum alterum; talis autem est illius hypothesis. A terra, CG terrae concentricus epicyclus Lunae primus BE, qui per totum Zodiacum volvitur circulo CG epicyclus secundus FD.