# Philolaus 141

Ismael Boulliau, Philolaus, CAPVT XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/141
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/141

at sphaericum de loco ad locum vi impulsum duobus insuper moveri poterit motibus, nempe circa centrum & axem, atque ipsius axis nutantis motu & libratione; ergo sphaericum pluribus poterit moveri motibus simul, uno locali, duobusque in loco. Sumatur exemplum a projectione sphaerae ligneae, vel cujuslibet materiei, per planum, duobus distinctis eodem tempore motibus movebitur, & aliquando tribus; primo namque movetur secundum lineam rectam in planitie, secundo circa proprium axem & centrum, tertio axis ille aliquando devergit, aliquando attollitur. illi vero tres motus simul sunt in uno & eodem corpore. implicaret sane vel impossibilitatem, vel contradictionem, unius sphaerae plures esse simul motus locales; omnis enim motus localis duobus comprehenditur terminis, initii, & finis, & ad plures simul si tenderet terminos, corpus unum plura simul teneret loca, quod viribus physicis fieri nequit; at motus illi, & circa axem, & ipsius axis, etsi sunt dum movetur corpus de loco ad locum, fiunt tamen in loco, non multiplicatis corporis locis, in ipsa nempe sphaera, quae sibi spatium facit immobile, eodem situ partium inter se, & circa centrum servato. Nec ille motus axis terrestris in rerum natura inutilis est, illius enim beneficio totum illud terrae spatium, quod utrumque tropicum interjacet, omnes firmamenti stellas succedentibus annis videt: quaeque stellae olim australe hemisphaerium collustrarunt, ad boreas partes paulatim accedentes, illas illuminant, fortiusque suas vires imprimunt, & boreales vicissim versus austrum conversae; tractus enim ille terrestris velut uterus magnae matris est, in quo genitales virtutes, & rerum ex illa nascentium productiva potentia conservantur, & ad utrumque Polum usque, per transpirationem substantialium, & tenuiorum partium, deferuntur. non etenim terra corpus stolidum & inanime est, sed suo modo vivit; alias nec vim generativam quae vitalis corporis est haberet, nec è seminibus exanimatis vegetantem plantam educeret. & hoc notatu dignissimum est, dum uterum suum ad solem terra convertit, in utroque aequinoctio concipere, & vim prolificam exerere; aestus maris altius fervere, majoremque tum demum accidere aquarum commotionem, prout omnes & notant & referunt Naucleri, terra, totaque elementari sphaera quasi gestiente, & subsultante in amplexu Solis.

---

Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus.
