# Philolaus 145

Ismael Boulliau, Philolaus, CAPVT XXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/145
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/145

CAPVT XXIII. Hypothesis Veneris Copernicana. Implex quoque & geometrica est apud Copernicum Veneris hypothesis, constatque duobus circulis; magno, per quem corpus planetae fertur; minori, per quem centrum magni circuli binam anno revolutionem facit, tenetque locum aequantis Ptolemaici. In praesenti figura FH orbis annuus, centrum illius C, orbis Veneris EG, centrum illius A, tota & maxima eccentricitas CA, minima CD, circellus DA, cujus centrum B, centrum orbis Veneris, in ipso A bis anno uno revolutionem facit, secundum ordinem signorum, ab D incipiens. Talis igitur est revolutionum ordo. Quandocumque terra fuerit in summa vel infima planetae abside FH, tunc erit centrum eccentrici Veneris in D, & minima eccentricitas CD; dum vero veniet ab F in I, & fuerit FCI, p. 90, centrum orbis Veneris est in A, & maxima contingit eccentricitas CA; devoluta terra ad perigaeum H, centrum orbis iterum reperitur in D, & minima contingit eccentricitas DC. Quando vero terra ad medias longitudines secundi semicirculi K reperitur, iterum centrum orbis in A, & restituta terra in F, centrum orConbis redit ad D.

---

Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus.
