# Philolaus 146-2

Ismael Boulliau, Philolaus, CAPVT XXIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/146-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/146-2

CAPVT XXIV. De vera latitudine Veneris, & Mercurii, sub angulo fixo inclinationis planorum orbium, ad planum Zodiaci. CIt Mercurii apogaeum C, perigaeum R, in 4 & T primis partiObus juxta Copernicum. Sit planum orbis annui CD, & in eodem plano sit circulus HIK. Inclinetur vero orbis Mercurii, planum GIE, super plano HIF, adeo ut pars seu semicirculus KGI in septentrionem vergat, alter vero in austrum, nempe IEK; posi Boreus ta igitur terra in absidibus Occas. Ortus C vel R, tota latitudo penes maximos a Sole digressionis limites apparet sub angulis GCH, GRH, vel ERF; AAustr. V in conjunctionibus vero cum Sole minimas, aut prope nullas: cadit enim linea, a terra in planetam, in ipsos nodos, vel prope. Terra ergo existente in C, in Geminis tunc remotissimus est orbis Mercurii a terra, & latitudines apparent, quando in maximis a Sole digressionibus videtur; & haec latitudo Ptolemaeo dicitur reflexio.

---

Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus.
