# Philolaus 147-2

Ismael Boulliau, Philolaus, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/147-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/147-2

CAPVT XXV. Hypotheses Copernicanae, Saturni, Iovis, & Martis. Saturni Systema. Orum hypotheses inter se similes sunt: habent enim, in schemate seEquenti, orbem magnum BCL eccentricum orbi annuo; distantia centrorum AE comprehendit dodrantem primae inaequalitatis; quadrans vero reliquus datus est semidiam. CD circuli aequatorei, qui vices praestat aequantis Ptolemaici; talis autem est regula motuum in hac forma. Quando centrum aequantis C fuerit in B planetae apogaeo, tunc planeta occupat in aequante punctum O, centro eccentrici A proximum; quando vero centrum aequantis fuerit in L, tunc planeta est in M, a centro A remotissimus, adeo ut sint commensurabiles, & ęquales centri aequa C, per eccentricun revolutio nes & planetae in epicyclio ęqui toreo, se perque: quales sin anguli BAC, DCA. Prima inaequalitas constat angulis ACE, & CED. Secunda, quae oritur ex motu terrae annuo, comprehenditur angulo HDE, cujus ratio oritur ex ratione semidiametri EH orbis annui ad semidiamet.

---

Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus.
